Urkunde über das Lübische Recht von Demmin 1292

 

1292 August 14. (in vigilia Assumptionis uirginis gloriose) in Dymin.

Die Herzöge Bogislaw IV., Barnim II. und Otto I. bestätigen der Stadt Demmin das Lübische Recht, die Stadtfeldmark zu Stadtrecht, das Demminer Holz, Fischerei auf dem Kummerower See, freie Schifffahrt von der Mühle vor Malchin bis zur See, freie Fischerei und Schifffahrt auf der Trebel und Tollense, Freiheit von Zoll und Ungeld, versprechen, dass ihr Vogt ohne der Stadt Zustimmung kein Getreideausfuhr-Verbot erlassen soll, gestatten das Mahlen des Getreides außerhalb der Stadt und bestätigen ihr das Eigentum der Dörfer Rustow, Randow, Groß Methling, Wotenick, Seedorf, Loitz, Volksdorf, Nossendorf, Drönewitz und Dummersdorf.

Die drei grünen Wachssiegel, mit roter Farbe überstrichen, an grün-, gelb-, rot-fadener Schnur anhängend.

Ausfertigung für die Stadt Demmin im Demminer Museum. Im Landesarchiv Greifswald liegt unter Rep. 38 b U Demmin Nr. 5 die Ausfertigung für die Herzöge vor.

 

 

 

Abschrift

In nomine domini amen. Bugislaus, Barnim et Otto, dei gratia duces Slauorum, vniuersis Christi fidelibus presens scriptum visuris salutem in domino sempiternam. Quoniam omnia, que sub celi ambitu continentur, considerantur transitoria et incerta, acta principum modernorum idcirco roborantur, ne, ut qandoque fieri solet, a posteris maliciose ualeant irritari. Sane igitur discat reuerenda natio presentium ac noscat felix successio futurorum, quod nos deliberatione fidelium nostrorum prouida accedente et requisita, meritis etiam consulum et burgensium nostrorum dilectorum de Demin exigentibus, necnon motu proprio et libero renouamus eisdem burgensibus ea priuilegia, que progenitorum nostrorum tempore habuerunt, dantes eidem ciuitati nostre Demin totum jus, quod Lvbeke habet, ita quod dicta ciuitas integraliter, ipso jvre utatur, quod ciuitas Lubeke verum esse dixerit siue iustum. Termini uero dicte ciuitastis taliter distinguntur (!), videlicet de uado ville Brunsow supra Babitz, exinde supra Penam, inde descendendo per Penam vsque ad distinctiones et terminos domini Wizlay, principis Ruyanorum, inde directe per medium paludis Croznitz supra Treble usque ad metas principis iam predicti. Predictos autem terminos cvm siluis, pratis, agris, aquis, paschuis et omni utilitate, que nunc in ipsis est vel in futuro haberi poterit, dicte ciuitati apponimus eo iure, quod stadesreyth dicitur in wlgari. Preter ista nemus, quod dicitur Demminschewolt, cum Pagecnoke as usus tantum reponimus ciuitatis. Damus siquidem eisdem burgensibus in stagno Cummerow piscandi liberam potestatem. Habebunt etiam liberam uelificationem cum suis mercibus simul et piscationem per dictum stagnum et Penam infra et supra a roat molendini ante Malechin usque ad salsum mare exeundo pacifice pariter et intrando, adiacentes, ne que ab aliquo fiant clausure siue structure in Pena siue alibi ciuitati in preiudicum vel grauamen. Eandem liberatem piscandi, uelificandi in aquis Trebele et Tolensa possidebunt terminos infra nostros. Volumus etiam incolas sepedicte ciuitatis per totum nostrum dominium ab omni theloneo et unghelde esse liberas (!) et exemptas (!). Item burgenses, qui se ad petendum mare expedierint, pro sua libere uelificabunt uoluntate et comodo, nostro et nostrorum officialium offendiculo non-obstante. Et noster aduocatus nullum penitus interdictum de annona faciet educenda, nisi cum consensu nostrorum uasallorum et consulum ciuitatis. Item currus molendinorum circumiacentium annoam de nostra ciuitate Demin molendi gratia educent sine omni offendiculo et reducent. Proprietates etiam harum uillarum, Rustow, Rantecow, Metle, Woteneke, Sedorp, Thoze, Wolquardisdorp, Noszendorpe, Droneviz, Dummersdorp cum omni jvre ac utilitate, cum aduocatia, precaria, moneta, cum iudicio manus et colli, cum terminis et in hiis contentis, in campis, siluis, pratis, qauis, paschuis, simpliciter cum omni jvre, quod in ipsis habuimus, vel ad huc tempore procedente in eis inueniri poterit uel acquiri, dilectis dicte ciuitatis inhabitatoribus donare decreuimus perpetuis temproribus feliciter possidendas. Vt autem hec tante libetatis donatio robore fulgeat perpeture firmitatis, presentem paginam inde conscribi fecimus et sigillorum nostrorum munimine perhennari. Huius facit testes sunt Reymes de Wacholte, Fredricus Wlpes, Nicolaus Draco, Henricus de Reno, Stango, Hermannus de Ost, noster aduocatus, Henricus Wlpes de Demin, Henricus Wlpes de Wolt, Johannes Hobe, Rauen de Wozerin, Las de Cartlow, Johannes de Walsleue, Henricus Wlpes, Gherardus de Strelow, Paridam, Conradus de Broch, milites, Heyso de Broch, Johannes de Scolentin, Gherardus Grope, famuli, et plures alii fide digni. Acta sunt hec in Dymin, anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo secundo, in vigilia Assumptionis uirginis gloriose.

 

Quelle:

Pommersches Urkundenbuch, III. Band. Herausgegeben vom Königlichen Staatsarchiv zu Stettin, Stettin, 1891.

2018 - Garnisonsverein Demmin "9. Ulanen" e.V.